- AMBACIA
- AMBACIAoppid. Celticum, in Turonensi provinc., quod Ligeris amnis alluit: propter summam loci amoenitatem, est Francorum Regum basilica. Vulgo Amboise. Nic. Lloydius. longitud. 21. 20. latitud. 47. 33. Veterrimum est castrum, quod Ludovicus Nublaeus Ambaciensis, ab ambientibus aquis dictum esse existimat: Est enim posita ad confluentes Amatissae l' Amasse et Ligeris. Vales. vero amniculum hunc Ambaam olim dictum, qui loco nomen suum dederit, putat. Primus omnium eius meminit Sulpic. Sever. de Vita S. Martini ante ann. 1260. Gregor. Turonens. de mirac. Martini l. 2. vocat vicum Ambaciensem, ubi tum pontem navalem Romani operis fuisse refert. Gesta Consulum Andegavensium, tres unô tempore Optimates, in Ambaciensi castro fuisse docent, Sulpicium dommum turris lapideae, Fulcoium de Torinneio, dominum domus validae, quae ab ipso Mota Fulcoii dicebatur, et Arnulfum filium Leonii de Magduno, custodem domus Consulis Andegavensis Fulconis Rechin, quae Domicilium vocabatur. Ibidem Ambacia quidem oppid., Ambaciacum, turris autem lapidea Sulpicii Calvomontensis, apud eam, nunc turris, saepius arx nuncupatur; etiam locus qui vetus Roma tum dicebatur, infra urbem fuisse memoratur ibidem. Gesta Dominorum Ambacensium, nunc Ambasiam, nunc Ambaquis vocant, velut ab ambienlibus aquis; vel ab ambabus aquis, i. e. a duobus fluviis, Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide etiam Ambasin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.